- HOROLOGIUM
- I.HOROLOGIUM,Varroni de Re Rust. l. 3. c. 5. turris dicitur, vento, undecumque flaret, indicando exstincto. vide infra Turris it. supra Aurologium.II.HOROLOGIUMantiquitus venter fuit, ut Parasitus ille Plautinus apud A. gell. l. 3. c. 4 ait:Nam me puero uterus erat solariumMulto omnium istorum optumum et verissimumUbi ubi iste monebat esse, nisi quum nihil erat.Nunc etiam quod est, nisi Soli lubet.Itaque adeo iam oppletum est oppidum solariis,Maior pars populi aridi reptant fame.Adeoque tum nec horarum usus erat, sed Accensi, quodnam dici tempus esset, clamabant. Varro de Ling. Lat: l. 5. Hoc idem Cosconius in Actionibus scribit, Praetorem accensum solitum tum esse iubere, ubi ei videbatar esse horam tertiam (i. e. tempus illud, quod postmodum horâ tertiâ metiebantur) inclamare, horam esse tertiam, item meridiem et horam nonam. Duo autem diei tempora primitus, nempe Ort. et Occas. quibus post Annos aliquo: tertium, nempe Mer. adiectum; habuêre Rom. teste Plin. l. 7. Apud Graecos in 12. pattes iam Herod. aetate dies dividebatur, verum Aequinoctialis, horaeque pro dierum ratione crescebant ac decrescebant. Ad partes has diei duodenario numero aequaliter dividendas, Babylonii Graecique omnes Astrologi vett. ac Gnomonici rariones suas accommodârunt: quod factum, nondum publicato horarum nomine ac usu. Post quas repertas et Horologia inventa, cum horae ipsae, ut dictum, variarent. Astronomi tamen Astrologique omnes et Gnomonici, insuper habita Horarum civili observatione, Aequinoctiales solas ad usum ac rationes suas observabant. Etenim cum horologia omnia rum ad cursum Solis facta, horas exhiberent omnium Anui mensium, ex umbrarum momentis crescentes ac decrescentes, solius gnomonie Aequinoctialis umbras respiciebant Gnomonici, et rationes omnes Mathematicas, ad eum dirigebant. Etiam diversi regionem situs, quos varia facit inclinatio caeli, quique ex um brarum incrementis ac mutationibus deprehenduntur, non aliter colligi solebant, nisi per umbrae Aequinoctialis gnomonem, ut Vitruv. ostendit. l. 9. c. 8. Quibuscumque igitur in locisHorologia describerentur, eo loci sumebant Aequinoctialem umbram, Salmas. ad Solin. p. 641. Quando Horologia Romae primum coeperint, non ita proclive dictu, verum 477. Annos elasos fuisse, cum a M. Valerio Horologium in Foto positum, commemorat Plin. De primo Solario Romae ita Censorin. Quorum antiquissimune quod fuerit, inventu difficile est. Alii enim apud aedem Quirini primum statutum dicunt (nimir uni a L. Papyrio Cursore, Plin. l. 7. c. 60. alii in Capitolio, nonnulli ad aedem Dianae in Avenlino. Illud satis constat, nullum in Foro prius fuisse, quam id quod M. Valerius Messala Catanâ captâ, ex Sicilia advectum, ad Rostra in columna posuit. Quod quum ad clima Siciliae descriptum ad horad Romae non conveniret, Philippus Censor iuxta constituit. Qua de re vide eund. Salmas. ibid. p. 650. et seqq. Atque haec (namque horologium aliud a Siculo et diligentius ornatum a M. Philippo hoc postium, idem docet) et quae deinceps ibi usurpata sunt, non brumalia tantum, aut aestiva, vel aequinoctialia fuêre, sed etiam menstrua plane ac diurna. Unde vet. Distich.Ω᾿ρανὸν ἁ χωρεῦσ ςοφὰ λίθος, ἁ διὰ τυτθοῦΓνώμονος ἀελίῳ παντὶ μερισδομένα.Quam parvus caelum capit hic lapis, atque pusilloGnomone, se Solis vertit ad omnis iter.Quia vero diebus tantum, non noctibus, usui fuêre horologia ista Solaria, ideo aquaria etiam Horologia habuêre, quae horas noctium aeque ac dierum dividerent, cum eiusmodi horarum incrementi ac decrementi notis et indiciis, ut in Solaribus: idque benefico Scipionis Nasicae Censoris, qui primus aquâ divisit horas aeque noctium ac dierum, teste Plin. ubi supra. Cuiusmodi horologia, quia et nubilo et sereno aeque utilia, nec diei tantum, sed etiam noctis horas notabant, passim postea usurpata sunt. Ab his paulo diversum fuit horologium Athenaei Mechanici hydraulicis rationibus compositum, in vet. Antiphili Epigr. memoratum, ut quod diurnum tantum, sole nubibus condito, adhibebatur, aere, qui aquae violentiâ stricto canali exprimebatur, sonitum ter edente quo horae indicabantur. At ex aaqua Horologia, quae aeque noctium ac dierum horas dividerent, primus apud Graecos Ctesibius reperit, Plin. l. 7. c. 37. et Vitruv. l. 9. c. 9. vixit autem Ptolomaeorum temporibus, iam repertis Solariis horologiis, et diei in horas XII. divisione ac observatione: Atque ex eius inventis fluxie illud, quo primum usos Romanos diximus. Solaria vero in eadem gente non longo tempore praecessêre aetatem Alex. Mag. primusque eorum meminit Baton unus ex Novae Comoediae Auctoribus,— ὥςτε περιφέρεινΩ῾ρολόγιον δόξει τις, οὐχὶ λήκυθον.E' quibus tamen verbis frustra Vir doctus conicit, iam tum vulgata fuisse Horologia viatoria et pensilia, quorum meminit Vitruv. quaeque recentioris esse inventi, constar, Inventorem autem Solarium idem nominat, primum velut antiquissimum, Berosum Chaldaeum; postea Aristarchi Samii meminit, qui scaphen sive haemisphaerium reperit; sequuntur alii, ut Eudoxius, Apollon. et Scopas Syracusius: qua de re vide Salmas. d. l. p. 647. Ad Anaximandrum, vel Anaximenem eius discip. non assurgit, cum ab hoc in Graecia primo horarum observationem proditam tradiderit Plin l 2. c. 76. et l. 7. c. 60. Nempe τὸν γνώμονα ἐπὶ ςκιοθήρων, organum gnomonicum et sciothericum, quod primus Anaximander, vel iuxta alios Anaximenes, Lacedaemone constituit, ad Solstitia et Aequinoctia deprehendenda, pro Horologio hîc perperam accepit; quod et alii non pauci fecêrunt. Quemadmodum et Andronici octogonum, quae machina erat explorandis noscendisque solum ventis facta Athenis, Horologium abusive dictum et Varroni, cum aurologium potius dicendum esset, ut scripsit idem p. 1247. apud quem vide plura hanc in rem, nec non de Vasis Horologior. horumque ab Analemmatis discrimine, ut et hîc passim, in vocibus Analemma, Hora, Polographia, Scaphe etc. Apud Hebraeos, diei partes non lineis, sed gradibus distinguebantur scalaeque speciem Solarium habebat: qualibet semihorâ ad novum gradum se promovente umbrâ. Unde, in gradibus Solaribus Achazi, reversus dicitur Sol decem gradibus, iisdem gradibus, quibus descenderat, Esa. c. 38. v. 8. Vide supra. Ceterum Horologii, per aquam et sonitum horas distinguentis, cuiusmodi Lucian. meminit, descriptionem ac iconem exhibet Hier. Mag. de Tintinnab c. 6. Medio aevo, Horologium nocturnum, ut ex Panvinio refert Ughellus in Ital. sac. Tom. V. Pacifici Archidiaconi Veronensis, qui vixit sub Lothario Ludovici Pii fil. inventum est: quod forte idem fuit cum eo, cuius hodie frequens usus est; aereum sc. aut ferreum, quod rotis, ponderibus, libraminibus ac campanulis constat. Tradunt tamen Ann. Francorum A. C. 807. Aatonis, Persarum Regis, Legatos, inter cetera munera Carolo Mag. attulisse horologium ex aurichalco arte mechanicâ confectum, in quo 12. horarum cursus ad clepsidram vertebatur, cum totidem aereis pilulis, quae ad completionem horarum decidebant, et casu suo subiectum sibi cymbalum tinnire faciebant, additis in eodem eiusdem numeri equitibus, qui per 12. fenestras completis horis exibant et impulsu egressionis suae, totidem fenestras, quae prius erant apertae, claudebant, apud C. du Fresne. Ex hodiernis Horologiis eminet Argentoratense, quod in locum veteris, singulari arte ac industriâ, a Conrado Dasypodio, Academiae Prof, Mathem. A. C. 1571. mense Iunio, coeptum, triennio post, A. C. 1574. eodem mense ad Festum Ioh. Baptistae, absolutum fuit. Eius descriptionem exhibet Adam Preyelius Sinâ et Europâ c. 43. p. 1286. et seqq. In Museo Kircheriano Horologium mirisicum asservatur. Conspicitur ibi mons aquis incubans, qui 24. horarum spatia exacte describit, hoc modo. Mediis in undis, multis anfractibus,abscessibus et cavernis horrens mons, et instar montis ex Occano surgentis ins. innatat; ita ut verticalis linea, quae a montis apice in centrum basis, seu vasis umbilicum, quod aquam continet, obtineat. In circuli iimbo hominum imagines sceptris instructae visuntur, iuxta 24. horatum spatia ita dispositae, ut unaquaeque habitum referat provinciae et nationis, cuius horam indicat. In limbo vero vasis sphaerico, totidemque intervallis diviso et horarumnumeris distincto, magneticus circulus per sceptra imaginum, clandestino motu, omnium regionum per totum Mundum currentem horam, quamque suae nationi propriam, incredibili artificio, demonstrat. Georg. de Sepibus in Colleg. Rom. S. I. Museo p. 19. Ibidem et alia quaedam visuntur, quorum indiculum subiungemus. Vide quoque supra, in vocs Gnomonica, item ubi de Chrystaliinis sphaeris: uri de instrumento ingeniosissimo, ad Horologia in muris describendis infra in voce Retehorarium. Graecis Horologia καταγράφεςθαι dicta esie, vidimus in Catagrapha: de verbo vero Ζῆθι ab iisdem Horologiis inscribi solito, dicemus infra in voce vas.Horologia in Museo Kircheriano.Anacamptica. Aquatica. Astronomica. Caustica. Hydraulica. Mechanica. Mirifica. Pendulo horas indicantia. Rotalia, Musicam sonantia. Sciatherica Seu Solaria. Sympathetica. Vide eund. de Sepib. in Collegii Rom. Soc. I. Museo, ubi haec omnia accurate describuntur.III.HOROLOGIUMliber Ecclesiasticus apud Graecos, ita vocatus, quod Horas diurnas et Officia contineat. Praeter Horas et Mesoria, et alia, quae singulis Officiis necessario dicuntur, ut Troparia, Psalmos, preces varias, haberur Canon compunctivus, Canones Paracletici in B. Virginem, et Angelum custodem, et deprecatorius inomnes Angelos et Sanctos, officium satis amplum sanctissimae Communionis et alia minutiora. Demum annectuntur Cyrilli Alex. Oratio de exitu animae; et de secundo adventu, Christophori patricii Mitylenaei Troparia Prosomia dicta, totum Menologium comple ctentia, Paschalium Annorum 54. Ionae Gileni Selenodromium perpetuum, Niceph. Paschalei de Ieiun. Graec. tract, ling. vulg. Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Ω῾ρολόγιον.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.